Lætatus sum in his, quæ dicta sunt mihi
in domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri
in atriis tuis Jerusalem.
Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas
cuius participatio eius in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus,
tribus Domini testimonium Israel
ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in iudicio
sedes super domum David.
Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem
et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua
et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos et proximos meos
loquebar pacem de te.
Propter domum Domini Dei nostri
quaesivi bona tibi.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto
Sicut erat in principio et nunc et semper
et in sæcula sæculorum.
Amen.